utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03190010

Charter Number: 03190010
Cartulary Title: Coventry and Lichfield 1160-1182 Volume 16
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1160 - 1181
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Ricardus Dei gratia Coventrensis episcopus archidiaconis et decanis per episcopatum suum constitutis dilectis in Cristo filiis salutem Ex debito caritatis et officio nostre sollicitudinis tenemur ea que a nostris predecessoribus pia devotione sunt statuta nostro assensu corroborare et litterarum nostrarum testimonio confirmare Unde nos predecessorum nostrorum Roberti Rogeri Walteri bone memorie virorum litteris diligenter inspectis et intellectis iuxta earum tenorem matri ecclesie Burt[oniensi] omnem libertatem quam ecclesia ipsa antiquitus habuit concedimus et confirmamus videlicet ut non reddat ullam consuetudinem episcopalem vel pro chrismate et oleo sancto vel pro aliqua alia re parochiali nec mittat hominem vel feminam vel capellanum prefate ecclesie ad capitula vel ad sinodos Sed ipse abbas teneat rectum in curia sua et habeat curiam suam in omni causa quamdiu iustitie non defuerit Capellanus quoque nullam solvat consuetudinem vel exactionem nobis vel archidiacono Stafford aut officialibus nostris Et quinque solidos de denariis beati Petri nobis et successoribus nostris solvat sicut ab antiquo consueverat nec aliquid ulterius exigatur Prohibemus itaque sub anathemate ne quis hanc libertatem predicte ecclesie infringere aut aliquatenus diminuere presumat Testibus Willelmo decano ecclesie Lich[esfeldensi] Roberto de Haya Galfrido de Lenton Terrico Augustino Nigello Waltero de Tileb[eria] Ricardo de Daleham Willelmo Duredent Willelmo de Wilna Roberto de Stap Ailiwino capellano Simone Portario Ricardo Marescallo Waltero Hamone Willelmo Ricardo de Lega Radulfo Luca Roberto filio Walteri Ada de Wechelebir et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter