utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03190014

Charter Number: 03190014
Cartulary Title: Coventry and Lichfield 1160-1182 Volume 16
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1172 - 1182
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presentes littere pervenerint Ricardus Dei gratia Coventr[ensis] ecclesie minister humilis eternam in Cristo salutem Iustum est [et] sacra devotione plenum ut ea que locis religiosis ex pia fidelium largitione canonice collata sunt ab auctoritate episcopali robur accipiant Inde est quod nos dilectos filios nostros R[obertum] abbatem et monachos sancte Werburge Cestr speciali prerogativa dilectionis amplectentes eis ecclesiam de Neston ex largitione Radulfi de Monte Alto cum consensu matris eius in cuius dote sita est nihilominus et Willelmi clerici fratris eius et eiusdem ecclesie quondam persone convenientia canonice collatam presentis scripti auctoritate confimamus Hanc autem ecclesiam predictus W[illelmus] de Monte Alto clericus in manu nostra liberam et quietam resignavit ut eadem ecclesia cum iure patronatus et omnibus integritatibus suis sicut carta Radulfi de Monte Alto eis exinde facta testatur liberius convenientius et in usus et utilitates predictorum abbatis et monachorum posset conferri Ut igitur hec confirmatio nostra perpetue firmitatis inposterum sicut decet robur obtineat eam presentis scripti patrocinio et sigilli nostri testimonio communimus sub interminatione anathematis inhibentes ne quis eam ausu sacrilege infirmare presumat Hiis testibus magistro Roberto de Haia magistro Galfrido de Lentona Andrea Giffard magistro Waltero de Tellesberia Henrico capellano Manassero de Tama Willelmo de Monte Alto Galfrido Pecche Ricardo de Russal dapifero Gilleberto Poun camerario Osberto de Camera et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter