utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03190060

Charter Number: 03190060
Cartulary Title: Coventry and Lichfield 1160-1182 Volume 16
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Letter
Date: 1160 - 1176
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Ricardus Dei gratia Coventr[ensis] episcopus Radulfo archidiacono Roberto Nicholao et Adam decanis Stafford filiis dilectis salutem Quoniam festiva processionum solempnitas in ebdomada Pentecostes celebranda iam appropiat de negotio ecclesie Lich plurimum necessario nos premunire et premonere duximus rogantes attentius quatinus sicut anno proximo precedente negotium illius utiliter et fideliter gessistis ita et hoc anno illud idem pietatis officium procurare et exequi diligentius studeatis sic utraque merita meritis accumulatur et talentum cuius superinscriptio non est Cesaris set Dei omnipotentis vigilia percepturi oportet igitur ut clericos singularum ecclesiarum per capitula prout expedite noveritis convocetis eisque nostra freti auctoritate in vi[rtute] obedientie firmiter insinuetis ut singuli suos parochianos omnes frequenter et diligenter commoneant et precipiendo ad hoc eos inducant ut singuli vel in personis propriis venientes vel per suos sacerdotes mittentes aliquid de facultatibus a Deo sibi collatis die statuto ecclesie Lich[esfeldie] sub testimonio sacerdotum conferant Nos utique omnibus illius ecclesie necessitates aliquatinus relevantibus tertiam partem penitentie illis iniuncte remittimus et quocunque modo decesserint exceptis nominatim excommunicatis sepulturam Cristianorum concedimus Et si ecclesia sua nullorum obitu interdicta fuerit interdictum usque ad exequiarum completionem relaxamus et orationes et beneficia ecclesie nostre tanquam filiis nostris communicamus eorum vero nomina qui Deo et nobis in hoc negotio indevoti quod absit extiterint ipsi sacerdotes scripto memorato commendent cum requisiti fuerint ea nobis recitaturi Hanc igitur nostram solicitudinem sic excercere studeatis ut coram Deo vobis fructuosa et coram nobis esse debeat grata Valete
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter