utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03190070

Charter Number: 03190070
Cartulary Title: Coventry and Lichfield 1160-1182 Volume 16
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1176 - 1182
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Ricardus Dei gratia Coventr[ensis] episcopus omnibus sancte matris ecclesie filiis salutem Sciant tam presentes quam futuri nos concessisse et dedisse Ricardo de Dalham Lich[esfeldensis] ecclesie decano in augmentum decanie sue duas bovatas terre in Sallou quas Steinulfus tenuit cum mansura ipsius Steinulfi et in Ettuna duas bovatas que fuerant Gileberti pincerne quas Aylricus filius Sexi tenuit Et preterea in Brewode dimidiam waram terre quam Aylricus de Muclemor tenuit que fuit terra Adwini de Castello cum mansura ipsius Aylrici et preterea unum burgagium super calciam de Lich ad mensuram maioris burgagii quod ibi fuerit Has autem donationes memorato decano et Lich[esfeldensi] ecclesie concedimus et presentis scripti nostri auctoritate inperpetuum confirmamus sub virtute anathematis districte prohibentes ne quis eas rationabiliter factas temere infirmare presumat Hiis testibus Augustino capellano et magistro Roberto de Haia et magistro Waltero de Tilleb et Waltero de Pavone camerariis Gileberto Pecc Galfrido Pecc Willelmo de Norton Willelmo pincerna Roberto de Beumund et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter