utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03190080

Charter Number: 03190080
Cartulary Title: Coventry and Lichfield 1160-1182 Volume 16
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1160 - 1176
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Ricardus Dei gratia Coventr[ensis] episcopus omnibus sancte matris ecclesie filiis tam futuris quam presentibus salutem Sciatis quod in plena sinodo apud Coventr in nostra disrationatum et probatum est presentia testimonio et iuramento legitimorum virorum tam clericorum quam laicorum quod ville quas presenti scripto nominamus annuatim debent solvere chirchambrum ecclesie de Mertona et sanctimonialibus de Etona videlicet Rokeb iii quart et dim de siligine Kauston ii quart de siligine Dunnesch iii quart et dimidiam de siligine Turlavest de feodo comitis Warew i quart de siligine Wileb v quart de frumento Lamint i quart de frumento Hulla de feodo Abbend i quart de frumento Grenebergha de feodo Walteri Croc i quart de frumento Wulfemescota ii quart de frumento Flecceho iii quart de frumento Caldecote i quart et dimidium de frumento Napton de terra Maysi i quart de frumento Lodbroc de terra Willelmi iii quart de frumento et de feodo Henrici Boscher in eadem villa ii quart de frumento Hodenhull de feodo Hugonis filii Ricardi v quart de frumento altera Hodenhull de terra Gurmund i quart de frumento tertia Hodenhull i quart de frumento Rodberna de feodo Hugonis de Arden dimidium quart de frumento Shuckeb de terra Roberti i quart de frumento altera Shuckeb i quart de frumento Huningeh i quart de siligine Hanc autem disrationem et probationem quoniam in perpetuum valituram volumus nos eam carta nostra confirmamus Testibus Laurentio priore Coventr Eadmundo archidiacono Coventr Willelmo decano de Warewic Essuifo Sasfredo Roberto de Wulfegha Willelmo de Whitenessa decanis nostris et generali conventu sinodi Valete
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter