utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03191087

Charter Number: 03191087
Cartulary Title: Coventry and Lichfield 1160-1182 Volume 16
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1160 - 1176
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Ricardus Dei gratia Coventr[ensis] episcopus omnibus sancte matris filiis salutem in Domino Sciant omnes tam posteri quam presentes quod nos presentis carte nostre auctoritate donationem illam quam Robertus filius Galteri et Amabil[ia] uxor ipsius fecerunt ecclesie Dei et sancte Marie et sancte Edithe de Pollisworda et sanctimonialibus ibidem Deo servientibus scilicet de molendino de Kinisbiria quod ipsi cum tota secta ipsius molendini et omnibus pertinentiis suis et cum omni libertate in perpetuam elemosinam sanctimonialibus liberum et quietum ab omni seculari exactione et dederunt Preterea hanc eandem donationem quam Simon de Harincuria et Elicia uxor eius ante dicto religiose loco concesserunt et carta sua confirmaverunt iuxta illorum carte tenorem similiter huius scripti nostri testimonio corroboramus Si quis vero hanc donationem in Deo factam in irritum revocare et infirmare presumpserit anathematis vinculo eum ferimus His testibus Eadmundo et Rogero et Radulfo archidiaconis nostris magistro Gaufrido de Lent magistro Roberto de Haia Nigello capellano Stephano capellano de Cesterfeld Waltero de Tilisbiria Gaufrido Salvagio Willelmo Burdet Waltero de Sumervilla et Rogero et Roberto filiis eius et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter