Charter Document - 03200006
Charter Number: 03200006
Cartulary Title: Coventry and Lichfield 1183-1208 Volume 17
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1190 - 1198
Date Type: Assigned
View Map
Cartulary Title: Coventry and Lichfield 1183-1208 Volume 17
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1190 - 1198
Date Type: Assigned
View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presentes littere pervenerint H[ugo] miseratione divina Coventrensis episcopus salutem in vero salutari Noverit universitas vestra monasterium de Bildewas a venerabili patre nostro Rogero Coventrie episcopo fundatum fuisse in dominio Coventrensis ecclesie Et quoniam ad nos specialiter noscitur pertinere ipsum monasterium et fratres in eo commorantes spirituali tenemur caritate diligere et sincere dilectionis brachiis fortius amplexari quomodo igitur ad predictos fratres quando volumus securius quam ad alios divertere possumus et debemus ut eisdem versa vice respondeamus hospitium eis in villa de Lichesfeld perpetuo concessimus in quo cum ad nos venerint et honeste recipi et secure valeant commorari burgagium itaque quod de nobis tenebat Willelmus clericus de Stafford eis in perpetuum concessimus salvo iure hominis illius qui sicut diximus terram illam de nobis tenebat sed eis de cetero respondebit Hiis testibus magistro Alexandro Coventrensis ecclesie precentore magistro Willelmo de Sancta Fide eiusdem ecclesie cancellario magistro Ricardo thesaurario Lichfeldie magistro Willelmo Durdent magistro Ricardo medico magistro Stephano de Beverlaco Ricardo de Budiford Hugone de Wasewe