utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03200007

Charter Number: 03200007
Cartulary Title: Coventry and Lichfield 1183-1208 Volume 17
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1192
Date Type: Internal, Episcopal, Calendar, Feast, A.D.

map View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos litere presentes pervenerint Hugo miseratione divina Coventrensis episcopus salutem in vero salutari Noverint universitas vestra nos attendentes predecessorum nostrorum bone memorie Rogeri Walteri [et] Ricardi episcoporum institute et eorum previa ratione volentes sequi vestigia intuitu honestatis et paupertatis monachorum de Bildwas concessisse eisdem et presenti carta nostra confirmasse locum de Bildwas in quo Deo militant sub regula beati Benedicti et ordine Cisterciensi cum omnibus pertinentiis suis in bosco et plano in piscariis in aquis in pascuis et pratis et omnibus aliis ad eundem locum pertinentibus villam quoque de Meola cum omnibus pertinentiis suis et burgenses de Salopesburi ad nos pertinentes et terram que fuit Edrici iuxta Lichesfeld et iv solidos in molendino de Bruna et dimidium mansuram in Foriate apud Cestre que fuit Herberti scriptoris et collectam bladi que appellatur Churchomer quam predecessores nostri habuisse et eisdem monachis contulisse noscuntur pertinentem ad manerium de Bildewas et Meoles imperpetuum possidenda et suis usibus profutura Ut autem hec nostra concessio futuris temporibus rata et inconcussa permaneatur eam sigilli nostri valituro imperpetuum munimine confirmavimus et auctoritate capituli nostri de Coventre et capituli nostri de Lichesfeld dependentibus eorum sigillis communivimus Data apud Bildewas anno pontificatus nostri quinto die dominica in festo sancte Cecilie multis venerabilibus personis adstantibus anno ab incarnatione domini MCXCII Hiis testibus Hugone abbate de Salopesburi Roberto abbate de Basinveg Ricardo abbate de Hegemon Ioberto priore de Woneloc Willelmo filio Alani Roberto Corbet Henrico archidiacono de Stafford Ricardo archidiacono de Salopesburi magistro Roberto de Salopesburi magistro Ricardo de Gevsal magistro Willelmo Duredent magistro Henrico de Bredeshale Rogero Corber Willelmo de Heedleche Stephano de Stantun Ricardo de Lehtun Malcolumbo de Heerlehe Alano de Bildewas et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter