Charter Document - 03200010
Charter Number: 03200010
Cartulary Title: Coventry and Lichfield 1183-1208 Volume 17
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Letter
Date: 1190
Date Type: Internal, Regnal
View Map
Cartulary Title: Coventry and Lichfield 1183-1208 Volume 17
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Letter
Date: 1190
Date Type: Internal, Regnal
View Map
Charter:
Hugo divina miseratione Coventr[ensis] episcopus iusticiariis domini regis et baronibus de scaccario salutem in domino Sciatis quod finalis concordia facta fuit in curia domini regis coram nobis et W[illelmo] Elyens[i] et H[enrico] Dunolmensi episcopis et aliis iusticiariis inter I[ohannam] abbatissam Cad[omi] et Willelmum de Felsted de omnibus tenementis que predictus Willelmus tenuit de abbatissa sancte Trinitatis Cad[om] ita scilicet quod predictus Willelmus omnia predicta tenementa quieta clamavit et reddidit memorate abbatisse excepto patrimonio suo in villa de Felsted secundum quod carte Damete abbatisse et conventus testantur et omnes cartas quas prefatus Willelmus de predictis tenementis habuit in manu nostra reddidit et quod per se vel per alium prefate abbatisse sancte Trinitatis vel eiusdem loci conventui de predictis tenementis nullam in perpetuum moveret questionem in manu nostra fidavit Et predicta abbatissa propter predictam concordiam centum libras argenti memorato Willelmo de Felst donavit et inde fuit cyrographum factum et ab utraque parte coram nobis susceptum ad scaccarium apud Westmonasterium anno primo regni domini regis Ricardi xxv die Ianuarii