utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03200024

Charter Number: 03200024
Cartulary Title: Coventry and Lichfield 1183-1208 Volume 17
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1190
Date Type: Internal, Feast, Event

map View Map
Charter:
Hugo miseratione divina Coventr[ensis] episcopus omnibus tam clericis quam laicis per episcopatum Coventr[ensem] constitutis salutem gratiam et benedictionem Cum sit opus pietatis locis religiosis salubriter providere nos ex pastoralis sollicitudinis officio nobis divinitus collato domum religiosam sancti Iohannis apostoli et evangeliste de Hagemon tanquam filiam specialem in nostra protectione suscepimus attendentes itaque religionem et paupertatem domus illius universitati vestre notum fieri volumus nos concessisse predicte domui et canonicis ibidem Deo servientibus ecclesiam de Saghaberi cum capellis et omnibus pertinentiis suis ad perpetuam concessionem Roberti filii Nigelli domini fundi in puram et perpetuam elemosinam Concessimus etiam eisdem canonicis ecclesiam de Chesewrdin cum omnibus pertinentiis suis ad perpetuam concessionem Iohannis Extranei in perpetuam elemosinam Ita quidem quod canonici predicti nobis et successoribus nostris capellanos ydoneos ad easdem ecclesias presentabunt qui de manu episcopali curam animarum recipient in ecclesiis ipsis deservient eisque congruam sustentationem iuxta morem patrie et facultates ecclesiarum de fructibus earum assignabunt Totum autem residuum ad usus proprios et hospitum receptionem eis inperpetuum concessimus retinendum salvo nobis et successoribus nostris iure episcopali et parochiali Et ut hec concessio nostra rata et inconcussa permaneat eam sigilli nostri munimine roboravimus Dat apud Lich[efeldiam] in crastino sancti Clementis anno quo rex Angl Ricardus Iher[usalem] profectus est presentibus R archidiacono Cestr A archidiacono Stafford R archidiacono Salop magistro Roberto de Salop Rad capellano magistro H Phil[ippo] de Willinton magistro Phil[ippo] Sanson Phil[ippo] de Hereford Ricardo de Budof Phil[ippo] de Runton et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter