utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03200035

Charter Number: 03200035
Cartulary Title: Coventry and Lichfield 1183-1208 Volume 17
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1189 - 1198
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presentes litere pervenerint H[ugo] miseratione divina Coventr[ensis] episcopus salutem in vero salutari In dandis accipiendisque muneribus ea ratio debet attendi ut qui dat retributionem non requirat et qui accipit donum non abscondat Propterea ut scriptum est Qui dat Deos comitatur qui bonorum nostrorum non indigent nec donorum suorum gratiam vendunt nec nostre remunerationis premia expectant gratia ut gratis daturi nisi sui nominis ratione privetur Qui vero accipit feneratorem imitatur si abscondit cui nihil quod habet quem semper constat egere Ydropicus enim est omnis avarus qui plus bibendo plus sitit plus acquirendo plus appetit sicut scriptum est Crescit amor nummi quantum ipsa pecunia crescit Miser ergo et avarus iure dicatur qui non solum adquisita retinet et proprio labore vel sudore parta conservat sed etiam ex inproviso oblata et grati accepta sepelit et abscondit ut nichil erogare valeat illa manus que tantum satagit congregare nilque mercedis debeat expectare qui nihil voluit seminare Scriptum est enim que seminaverit homo hec et metet Et iterum Date et dabitur vobis et in hunc modum Date qui possidetis habebitis thesaurum in celis Huius ergo sententie fructum assequi cupientes non omnia que possumus retinere volumus aut debemus nec successoribus nostris ea conservare tenemur que intuitu persone nostre nec ecclesie nobis fuerint donata vel aliunde comparata Eorum tam querimonias amputare volentes de his etiam que dare possumus maiorem et digniorem partem reservamus Proinde ecclesias de Rugelea et de Canocho comunie canonicorum Lich[efeldensis] ecclesie concedimus inperpetuum exceptis quattuor solidis quos ecclesia de Pencriz et nichil amplius in ecclesia de Canocho recipere consuevit Ville autem et earum cum adiacentiis suis domin[iis] episcopis Coventrie remanebunt sicut carta pie recordationis Ricardi regis Angi[ie] qui hoc donum nobis donavi testatur In donatione vero ecclesiarum ius episcopale conservamus illesum ut in eis auctoritate episcopi serviatur honeste et totum residuum communi canonicorum debeat deservire
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter