Charter Document - 03200050
Charter Number: 03200050
Cartulary Title: Coventry and Lichfield 1183-1208 Volume 17
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1190 - 1192
Date Type: Assigned
View Map
Cartulary Title: Coventry and Lichfield 1183-1208 Volume 17
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1190 - 1192
Date Type: Assigned
View Map
Charter:
Hugo Dei gratia Coventr[ensis] episcopus venerabili amico et fratri in Cristo karissimo Huberto eadem gratia Sarr[esberiensi] episcopo totique capitulo salutem in vero salutari Quoniam debitores nos novimus ad honorem Dei et securitatem sancte ecclesie veritatem eorum que in nostra presentia gesta sunt ad multorum transmittere notitiam universitati vestre insinuandum duximus controversiam que vertebatur inter dilectos nostros Ricardum Barre Elyensem archidiaconum et magistrum Thomam de Husseburn super ecclesia de Husseburn quam idem archidiaconus ad prebendam suam de Sarr pertinere asserebat hoc fine inspectis cartis domini H[enrici] regis primi et domini regis H[enrici] secundi quibus predicta ecclesia in prebendam prenominatam confirmata dinoscitur in presentia dominorum Willelmi Elyens[is] tunc apostolice sedis legati Godefridi Winton[iensis] Reginaldi Bathon[iensis] episcoporum nobis quoque presentibus conquievisse videlicet quod prefatus Thomas archidiacono de ecclesia de Husseburn quinque marcas annuatim medietatem scilicet in festo sancti Michaelis et alteram medietatem in festo Paschali nomine prebende persolvet Et archidiaconus nichil ultra memoratam quantitatem a predicto Thoma in tota vita sua de ecclesia de Husseburn exigere debebit Hoc autem uterque illorum fide corporaliter prestita in manu domini Winton[iensis] firmavit Et quoniam testes sumus huius transactionis ne de ipsa in posterum dubitetur ipsam ad securitatem ecclesie nostre roborandam sigilli nostri testimonio communimus Hiis testibus Willelmo Elyensi episcopo tunc apostolice sedis legato Roberto Wigorn[ensi] episcopo Iordano decano Waltero precentore Galfrido archidiacono Baldewino cancellario magistro Bartholomeo canonico Sarr Galfrido filio Petri Hugone Bard Willelmo Briwer magistro Ivone archidiacono de Dereby magistro Theobaldo magistro Amis magistro Harnone de Waltham