utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03200051

Charter Number: 03200051
Cartulary Title: Coventry and Lichfield 1183-1208 Volume 17
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1188 - 1198
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presentes littere pervenerint Hugo miseratione divina Coventrensis episcopus salutem in Domino Noverit universitas vestra nos attendentes paupertatem monachorum sancti Martini Sagien[sis] et eorum pariter honestatem et humilitatem concessisse eis inperpetuum vi marcas annuatim percipiendas in ecclesia de Crostonne per manum clerici illius quam ipsi monachi ad quos presentatio illius ecclesie de iure pertinere dinoscitur nobis et successoribus nostris pro tempore presentaverint ita siquidem ut tres marcas in festo sancti Michaelis et tres marcas in Pascha per manum clerici illius percipiant Et si clericus termino assignatio vel infra xv dies quod termino congruit nisi exsolverit decem solidos nomine pene cum supradicta pensione eis teneretur exsolvere Ut igitur hec nostra concessio futuris temporibus robur firmitatis optineat eam presenti scripto cum sigilli nostri appositione sub multorum testimonio roboravimus
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter