utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03200052

Charter Number: 03200052
Cartulary Title: Coventry and Lichfield 1183-1208 Volume 17
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1188 - 1198
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Hugo miseratione divina Conventr[ensis] episcopus omnibus per episcopatum Conventr[ensem] constitutis salutem gratiam et benedictionem Noverit universitas vestra nos intuitu caritatis qua abbas et monachi de Salop[esberia] preminere noscuntur concessisse eis ecclesiam de Baschirche cum omnibus ad eam de iure pertinentibus in usus hospitum et peregrinorum et pauperum convertendam post decessum Willelmi Brun et Herberti filii Alardi clericorum qui nunc eam possident Ita quod abbas et conventus nobis et successoribus nostris idoneam personam futuris semper temporibus presentabunt qui congruam et sufficientem portionem de ecclesia illa percipiens omnia onera debita ecclesie illius convenienter valeat subportare salvo siquidem nobis et successoribus nostris in ecclesia illa semper iure pontificali et parochiali Ut autem hec nostra concessio futuris temporibus robur firmitatis optineat sigilli nostri valituro munimine sub multorum testimonio roboravimus
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter