utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03200069

Charter Number: 03200069
Cartulary Title: Coventry and Lichfield 1183-1208 Volume 17
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1198 - 1208
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Gaufridus Dei gratia Coventrensis ecclesie humilis minister omnibus ad quos presens scriptum pervenerit salutem Noverit universitas vestra nos attendentes religionem et honestatem dilectorum filiorum nostrorum prioris et monachorum de Avecote necnon et eorum paupertatem paterna pietate considerantes dedisse eis et concessisse et presenti carta nostra confirmasse ecclesiam de Sutington cum pertinentiis suis in proprios usus suos habendam et possidendam salvo nobis et successoribus nostris iure episcopali et parochiali Ut autem hec nostra concessio futuris temporibus robur firmitatis obtineat eam sigilli nostri appositione roboravimus Hiis testibus magistro Simone de Derb magistro Willelmo London magistro Adam de Kelinton magistro Waltero Malet Thoma de Beverlaco
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter