utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03200100

Charter Number: 03200100
Cartulary Title: Coventry and Lichfield 1183-1208 Volume 17
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1198 - 1208
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Galfridus Dei gratia Coventr[ensis] humilis minister universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presentes littere pervenerint salutem in Domino Noverit universitas vestra nos concessisse et hac carta nostra confirmasse ecclesie beate Marie de Kenill et canonicis eiusdem loci xl solidos nomine pensionis ecclesia de Wilmelecton singulis annis percipiendos a magistro A[da] de Kelinton quamdiu idem A[dam] vixeret Dedimus etiam et concessimus et hac carta confirmavimus predictis ecclesie et canonicis de Kenill duas partes eiusdem ecclesie cum omnibus pertinentiis suis tam in reditibus quam in terris et omnibus obventionibus cimiterii et altaris in proprios usus integre habendas post decessum vel rationabilem cessionem eiusdem Ade Ita quidem quod idem canonici nobis et successoribus nostris presentabunt in perpetuam vicariam habebunt tertiam partem eiusdem ecclesie et omnium ad pertinentium et eandem ecclesiam de omnibus et in omnibus adquietabunt erga nos et successores nostros et archidiaconos et decanos et officiales et omnia honera ad eandem ecclesiam spectantia sustinebunt et eidem ecclesie pro loci possibilitate sumptibus suis servire facient salvo etiam nobis et successoribus nostris in omnibus iure pontificali et parochiali Quod quia ratum esse volumus illud presentis scripti patrocinio et sigilli nostri inpressione corroboravimus Hiis testibus Roberto archidiacono Salop Stephano de Eket[on] magistro Waltero Malet magistro Simone de Derby Matheo capellano Rogero de Teterh Thoma de Luda et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter