Charter Document - 03200108
Charter Number: 03200108
Cartulary Title: Coventry and Lichfield 1183-1208 Volume 17
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1198 - 1203
Date Type: Assigned
View Map
Cartulary Title: Coventry and Lichfield 1183-1208 Volume 17
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1198 - 1203
Date Type: Assigned
View Map
Charter:
G[alfridus] Dei gratia Coventr[ensis] ecclesie humilis minister omnibus ad quos presens scriptum pervenerit salutem gratiam et benedictionem Noscat universitas vestra nos concessisse et hac presenti carta nostra confirmasse Ernulfo canonico nostro de Lich et heredibus suis totam terram que est inter Stanistrete et terram decani de Lich cum mora subiacente et ceteris pertinentiis quam pater eius ex donatione bone memorie Rogeri predecessoris nostri iure hereditario tenuit pro omni servitio per servitium xii d Et quod idem Ernulfus in quibus dictam terram suam ut dicebatur augmentaverat et augmentum illud per servitium ii d ei et heredibus suis concedimus ita quod quidem xiiii d pro tota predicta tenura nobis et successoribus nostris ad quatuor terminos persolvet scilicet ad festum sancti Michaelis iii d ob et ad festum sancti Andree iii d ob et ad festum sancte Marie in hiemate iii d ob et ad festum sancti Iohannis baptiste iii d ob Et ut nostra concessio futuris temporibus ei et heredibus suis rata et inconcussa permaneat eam sigilli nostri munimine scilicet horum testimonio confirmavimus Roberti prioris de sancto Thoma magistri Willelmi Durdent magistri Iohannis de Newerc magistri Simonis de Derb magistri Willelmi de Lond et aliis