utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03200119

Charter Number: 03200119
Cartulary Title: Coventry and Lichfield 1183-1208 Volume 17
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1198 - 1208
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Galdridus Dei gratia Covintrensis ecclesie humilis minister universis Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit eternam in Domino salutem Ad universitatis vestre notitiam volumus pervenire nos inspectis omnibus instrumentis monachorum de Neuport de ecclesia de Eston per quorum tenorem de iure et possessione eiusdem ecclesie nobis plenius constitit eandem ecclesiam cum capellis suis et omnibus pertinentiis suis pie recordationis predecessoris nostri R[icardi] Covintrensis episcopi vestigiis inherendo episcopali auctoritate in usus proprios eisdem confirmasse salva tamen perpetua vicaria in eadem ecclesia Ade capellano dudum assignata salvis etiam dignitate et consuetudinibus Covintrensis ecclesie Ut igitur hec nostra confirmatio perpetuam obtineat firmitatem eam presenti scripto et sigilli nostri testimonio roboramus Hiis testibus magistro Iohanne de Newerc magistro Roberto de Wlfeya Philippo de Wilinton Rogero decano de Coleshull Roberto de Franketon Henrico de Eston eorum firmario et Ada de Eston capellano
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter