utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03200136

Charter Number: 03200136
Cartulary Title: Coventry and Lichfield 1183-1208 Volume 17
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1206 - 1207
Date Type: Internal, Episcopal

map View Map
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit G[alfridus] Dei gratia Coventr[ensis] episcopus salutem et Dei benedictionem Sicut honestum est patrum precedentium facta que secundum Deum et formam ecclesie acta sunt inviolabiliter observare ita indecens et inhonestum nobis videtur ea que ab episcopis rite et misericorditer gesta sunt irritare Ideoque universitati vestre notum facimus nos attendentes religionem canonicorum Deo servientium in ecclesia sancti Leonardi de Wombrug eorumque paupertatem necnon et ius illorum in ecclesia sancte Marie de Sutton ex concessione videlicet regis Henrici secundi et ex concessione predecessoris nostri pie memorie Hugonis episcopi concessisse ecclesie sancti Leonardi de Wornbrug et supradictis canonicis predictam ecclesiam de Sutton cum omnibus pertinentiis suis in puram et perpetuam elemosinam Concessimus etiam eis capellam de Upynton cum pertinentiis suis ad concessionem Rogeri Mussun in perpetuam elemosinam ita quidem quod canonici predicti sicut in scripto predecessoris nostri continetur nobis et successoribus nostris capellanos ydoneos presentabunt qui de manu episcopali curam animarum recipient et ecclesie predicte et capelle deservient eisque secundum morem patrie et facultates ecclesiarum congruam sustentationem assignabunt totum vero residuum ad usus proprios et pauperum receptionem eis inperpetuum concessimus retinendum Et ut hec nostra concessio rata et inconcussa permaneat eam sigilli nostri appositione roboravimus Dat apud Lichefeld anno quo celebraturum est concilium a Iohanne cardinali apud Redig Presentibus hiis magistro Roberto de Insula archidiacono abbate Radulfo de Hagmon Henrico abbate de Salespesb B priore de Lileshull magistro Saut de Ideshall magistro Nicholao de Weston magistro Henrico de Salop officiali Willelmo Bassachyrch Philippo de Welinton et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter