utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03210058

Charter Number: 03210058
Cartulary Title: Salisbury 1078-1217 Volume 18
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1177 - 1183
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens carta pervenerit Iocelinus dei gratia Sar episcopus salutem in domino Ad universitatis vestre notitiam volumus pervenire nos consideratione honeste et approbate religionis sancti cenobii Cirecestrie et multorum bonorum virorum probabilium petitione presenti carta confirmasse dilecto nobis in Cristo filio et amico Ade venerabili abbati Cirecestrie et eiusdem loci canonicorum regularium sancte congregationi ecclesias de Cocham et de Brai cum omnibus pertinentiis suis perpetuo libere et plenarie habendas et possidendas sicut aliquis aliquo tempore eas melius et plenius dinoscitur possedisse Eis etiam presenti scripto indulgemus et concedimus ut ipsi in eisdem ecclesiis vicarios instituendi et ordinandi liberam habeant facultatem assensu tamen nostro et successorum nostrorum vel officialium nostrorum et ita quidem quod idem vicarii nobis et successoribus nostris de spiritualibus respondeant et prefato abbati et canonicis de temporalibus Nichilominus etiam eis concedimus ut vicarios ibidem constitutos si eis forte aliquando rebelles inventi fuerint causa cognita possint amovere et alios ut prediximus assensu nostro vel officialium nostrorum ibidem instituere
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter