utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03210065

Charter Number: 03210065
Cartulary Title: Salisbury 1078-1217 Volume 18
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Institution
Date: 1175
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
[I]ocelinus dei gratia Sar episcopus omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos littere iste pervenerint pro terrenis celestia pro perituris eterna communicare Sciant itaque presentes et eorum successores quod in vacante ecclesia de Chingtona nullo reclamante vel contradicente constituimus Mauricium abbatem ecclesie sancti Petri de Filg[eriis] personam fratresque suos divino obsequio mancipatos quam ipsi habent de donatione domini Rad[ulfi] de Filg[eriis] eamque ipsis et eorum successoribus iure perpetuo concessimus possidendam salvis in omnibus episcopalibus consuetudinibus Ne vero quod rationabiliter et intuitu pietatis factum est in irritum possit revocari sigilli nostri munimine et vivacis scripti testimonio duximus esse roborandum Actum est autem hoc Lond anno ab incarnatione domini MCLXXV Testibus hiis Reginaldo Bathon[iensi] episcopo Sav[arico] Cant[uariensi] archidiacono Ricardo archidiacono Colecestr[ensi] magistro Roberto Porfil magistro Gilberto et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter