utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03210078

Charter Number: 03210078
Cartulary Title: Salisbury 1078-1217 Volume 18
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Certification
Date: 1164 - 1178
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Venerabilibus fratribus et amicis in Cristo karissimis B Exon et R Wigom dei gratia episcopis Iocelinus eadem gratia Sar ecclesie minister humilis salutem Ne falsa quorumlibet suggestione vestra circumveniatur prudentia discretioni vestre notificare duximus Ricardum de Dunstanvill in ecclesia de Winterburna per nos personam aut vicarium numquam institutum fuisse neque per aliquem officialium nostrorum nobis consentientibus Preterea sicut ex autentico scripto de ecclesiarum presentatione sive advocatione quod ad parochiam nostram [pertinet] certa docemur insinuatione ecclesia prenominata de Winterburna ad ius et advocationem monachorum de Lewes specialiter noscitur pertinere Quod scimus super hoc certissime attestamur Valete
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter