Charter Document - 03210101
Charter Number: 03210101
Cartulary Title: Salisbury 1078-1217 Volume 18
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1173 Circa
Date Type: Assigned
View Map
Cartulary Title: Salisbury 1078-1217 Volume 18
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1173 Circa
Date Type: Assigned
View Map
Charter:
I dei gratia Saresb episcopus omnibus ad quos presens carta pervenerit salutem Noverit universitas vestra me concessisse W filio A de Poterna medietatem terre Azonis fratris W consensu ipsius Azonis exceptis managiis duobus quorum unum quod est in Wrtona Azo habebit W vero aliud quod mater eius habet in Poterna reddendo annuatim dimidiam libram piperis et dimidiam thuris pro omni servitio nec W nec homines eius respondebunt alicui nisi michi et successoribus meis si W me supervixerit Tenebit etiam W in capite de nobis et de successoribus nostris quam diu vixerit nullo iure ob hoc ad heredes eius transeunte post mortem eius Si vero vel Azo vel W supervixerit terram premortui habebit Post decessum vero utriusque tota terra quam habent de dominico rediet in dominicum episcopi Sepedictus etiam W in presentia R Wigorn[iensis] episcopi et G Herefordensis decani quibus causa que inter me et ipsum super quibusdam terris quas pater ipsius tenuerat in socha Poteme et Caninges vertebatur summo pontifice delegata fuit iuramento prestito se nec michi nec alicui successorum meorum inde litem moturum affirmavit Testibus Iordano archidiacono W archidiacono Guidone clerico Alexandro clerico Philippo