Charter Document - 03210114
Charter Number: 03210114
Cartulary Title: Salisbury 1078-1217 Volume 18
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1183 - 1184
Date Type: Assigned
Resource Link(s): British Library - Egerton MS 3031 (f52v)
View Map
Cartulary Title: Salisbury 1078-1217 Volume 18
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1183 - 1184
Date Type: Assigned
Resource Link(s): British Library - Egerton MS 3031 (f52v)
View Map
Charter:
Omnibus ad quos presens scriptum pervenerit Iocelinus dei gratia Sar episcopus eternam in domino salutem Ex subiectis vobis innotescat quod ecclesia de Englefeld pristinis temporibus de iure fuit monasterii Rading et ei pensionalis Sed quia cautele habundantia parit securitatem Willelmus de Englefeld eandem ecclesiam [pro salute anime sue et] antecessorum suorum prefato monasterio donavit ipsamque donationem [sue carte confirmatione roboravit] Verum quoniam postea tulit moleste Willelmus et eius amici quod nichil iu[ris in eadem ecclesia sibi et heredibus s]uis esset relictum monachi Rad[ing] pro bono pacis in nostra presentia e[is concesserunt ut dec]edente vicario Willelmus vel eius heredes idoneum clericum eis presentent Ipsi vero eundem m[ich]i vel successoribus meis in perpetuum vicarium presentabunt Ipse tamen vicarius prius in capitulo Rad[ing] de fide monachis servanda et de annua pensione unius marce solvenda iuratoriam prestabit cautionem Quod ut perpetua gaudeat firmitate presenti scripto cum sigilli mei appositione duxi roborandum Testibus hiis Azone archidiacono Sar Ricardo vicearchidiacono Berch magistro Alexandro medico Daniele de Ponte magistro Roberto filio Ursonis et magistro Roberto de Guldef[ord] canonicis Sar Galterio capellano Nicholao de Eliun et Mauricio clerico Willelmo de Mara Gillone de Pincheni et Roberto de Lideneia militibus et magistro Willelmo Cumin