utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03210117

Charter Number: 03210117
Cartulary Title: Salisbury 1078-1217 Volume 18
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1142 - 1184
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Ioc dei gratia Sar episcopus universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit salutem Sicut iniusta petentibus ex rigore constat obviandum ita iustis postulationibus ex ratione novimus esse parendum Noverit itaque universitas vestra nos concessisse et sigilli nostri munimine confirmasse abbati Sancti Wandregisili et toti eiusdem loci conventui in perpetuum omnes ecclesias et ceteras possessiones que in diocesi nostra iuris illorum esse dinoscuntur videlicet ecclesiam de Witchercha cum capell et ceteris appendiciis ecclesiam de Bridiporfi cum capell et ceteris appendiciis ecclesiam de Briditona cum capell et ceteris appendiciis ecclesiam de Hupavena cum capell et ceteris appendiciis capellam de Magheneford cum appendiciis suis ecclesiam de Sorestan cum capell et ceteris appendiciis Omnibus igitur huic nostre concessioni et confirmationi renitentibus et adversantibus sit iudicium sine misericordia cum iudex misericors vivos et mortuos venerit iudicaturus consentientibus autem et coadiuvantibus sit pax et leticia sempiterna quando deus erit omnia in omnibus
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter