Charter Document - 03210129
Charter Number: 03210129
Cartulary Title: Salisbury 1078-1217 Volume 18
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1142 - 1184
Date Type: Assigned
View Map
Cartulary Title: Salisbury 1078-1217 Volume 18
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1142 - 1184
Date Type: Assigned
View Map
Charter:
Ioc dei gratia Sar episcopus omnibus fidelibus ad quos presens carta pervenerit salutem Que pie concipiuntur desideria non minus benigno sunt favore prosequenda Hoc itaque rationis intuitu devotionem magistri Herberti venerabilis presbiteri canonici Sar attendentes augmentum instauramenti quod in meliorationem prebende sue contulit scilicet lx oves matres secundum suum desiderium et consilium canonicorum sub tali conditione concessimus et eidem prebende confirmavimus ut ipsa prebenda de cetero sit in perpetuum obligata ad invenienda tria mortaria in Sar ecclesia singulis noctibus lucentia unum ante altare sancte Crucis alterum iuxta magnum altare ante imaginem sancte Marie tercium ante altare Omnium Sanctorum Ut hec autem constitutio auctoritate nostra et capituli Sar facta firma semper perseveret presentis carte attestatione et sigilli nostri munimine eam communimus