utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03210151

Charter Number: 03210151
Cartulary Title: Salisbury 1078-1217 Volume 18
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1175 - 1184
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sar episcopus salutem in domino Pia omnium et precipue religiosorum vota iuvare ex caritate tenemur Proinde ad petitionem abbatisse et monialium de Wherewell quasdam decimas quas ecclesia Where well in dyocesi nostra ab antiquo possedit eidem ecclesie auctoritate qua fungimur dignum duximus confirmare videlicet duas partes omnium decimarum de dominiis tam de Inkepenne quam de Bradefeld Gervasii Paganelli et omnes decimas totius dominii de Foghelescote et omnes decimas totius dominii de Mildestona et duas partes decimarum totius dominii de Hannedona Willelmi London Et ut memorata ecclesia Wherewell iamdictas decimas perpetuo possideat bene et inconcusse ipsas eidem ecclesie confirmamus et presenti carta nostra hiis testibus corroboramus domino Rainaldo Bath[oniensi] episcopo Galtero precentore Sar Azone archidiacono Sar magistro Alexandro medico Galfr[ido] de Aulton magistro Roberto de Geldeford Philippo de Sancto Edwardo Daniele de Ponte canonicis Sar Galtero capellano magistro Roberto de Lync Clemente capellano Walerando capellano et Thoma milite et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter