utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03210185

Charter Number: 03210185
Cartulary Title: Salisbury 1078-1217 Volume 18
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1193
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit H dei gratia Sar episcopus salutem in vero salutari Noverit universitas vestra quod cum ecclesie de Fichelden et de Alwardebir cum pertinentiis suis que sunt de thesauraria Sar hactenus respondissent archidiaconis Sar et eorum officialibus sicut alie ecclesie parochiales sui archidiaconatus nos ad petitionem Hunfridi archidiaconi et totius capituli Sar predictas ecclesias exemimus ab omni jurisdictione archid[iaconorum] et officialium suorum in perpetuum concedentes ut ille ecclesie amodo sint in eadem libertate in qua sunt ecclesie prebendate in episcopatu Sar ita quod de cetero in nullo respondeant archid[iaconis] vel suis officialibus nisi tantum de denario sancti Petri Thesaurarius autem Sar ecclesie habeat omnem jurisdictionem in predictis ecclesiis quam archidiaconi unquam habere consueverunt Et ut hec nostra concessio rata in posterum perseveret et perpetuam optineat firmitatem eam presentis scripti testimonio et sigilli nostri appositione confirmamus Hiis testibus Iordano decano Sar Waltero precentore Baldewino cancellario Rann[ulfo] thesaurario Willelmo archidiacono Dorset Galfr[ido] archidiacono Berkesir Willelmo archidiacono Wiltesir Hunfrido archidiacono Sar Wimundo subdecano Iohanne succentore Roberto de Bella Fago magistro Simone de Scalis Ioscelino archidiacono Cicestr Hugone Buvet Willelmo de Cicestr Philippo de Havekech Willelmo de Wamberg et Ioscelino fratre suo magistro Iohanne de Brideport magistro Roberto de Linees Rogero de Basingham Thoma London
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter