Charter Document - 03210192
Charter Number: 03210192
Cartulary Title: Salisbury 1078-1217 Volume 18
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1195 - 1217
Date Type: Assigned
View Map
Cartulary Title: Salisbury 1078-1217 Volume 18
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1195 - 1217
Date Type: Assigned
View Map
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens carta pervenerit Herebertus dei gratia Sar episcopus salutem in domino Ad universitatis vestre notitiam volumus pervenire nos audita et cognita et multis probata indiciis honestate domus de Athelingen et monachorum ibidem deo servientium concessisse eisdem monachis totas decimas et singulas de dominico suo manerii de Candel in proprios usus eorumc ad usus vestimentorum suorum perpetuo habendas et percipiendas statuentes ut nullus eis in collectione decimarum illarum et perceptione molestiam inferre presumat aut gravamen Quod ut ratum sit et firmum presenti carta et sigilli nostri munimine duximus confirmandum salvis tamen in omnibus iure auctoritate et dignitate ecclesie nostre et nostra et successorum nostrorum Dat apud Shireburn per manum Willelmi de Wintonia x kl Septembris pontificatus nostri anno quarto