utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03210222

Charter Number: 03210222
Cartulary Title: Salisbury 1078-1217 Volume 18
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant, Confirmation
Date: 1204
Date Type: Internal, Episcopal

map View Map
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens carta pervenerit Herbertus dei gratia Sar episcopus salutem in domino Pontificalis interesse constat sollicitudinis ut inter Cristi pauperes quibus manum protectionis et sustentationis debemus extendere maxime provideamus eis qui sicut domino placuit corporis auxilio destituti cordis contriti sacrificium vigiliis vacantes et orationibus deo iugiter offerunt et in angustia carnalis infirmitatis hilaritatem mentis pro benefactoribus suis domino sacrificant Attendentes igitur ius fratrum infirmorum sancti Egidii de Ponteaud[omari] in ecclesia de Esturmenistr ad quos ius patronatus eiusdem ecclesie pertinet sicut ex inspectione cartarum quas inde habent manifeste cognovimus accedente etiam de religione et honestate eorum publice assertionis testimonio divine miserationis intuitu decem marcas argenti ad vestituram sacerdotum et infirmorum predicte domus sancti Egidii eis in eadem ecclesia annuatim ad Nativitatem beati Iohannis Baptiste percipiendas concedimus et auctoritate pontificali confirmamus Ita quidem quod per manum Ricardi de Fraxin[eto] quem ad presentationem eorundem in predicta ecclesia personam instituimus et successorum suorum octo marcas argenti ad predictum terminum annuatim recipiant et per manum magistri Thome de Chabeh[am] quem ad presentationem eorundem ad perpetuam vicariam eiusdem ecclesie admisimus et successorum suorum in perpetuum duas marcas argenti ad eundem terminum similiter percipiant salvis tamen in omnibus iure auctoritate et dignitate ecclesie nostre [et nostra] et successorum nostrorum Dat apud Sunning per manum Willelmi de Winton kl Septembris pontificatus nostri anno undecimo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter