Charter Document - 03210246
Charter Number: 03210246
Cartulary Title: Salisbury 1078-1217 Volume 18
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1199
Date Type: Internal, Episcopal
View Map
Cartulary Title: Salisbury 1078-1217 Volume 18
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1199
Date Type: Internal, Episcopal
View Map
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Herbertus dei gratia Sar episcopus salutem in domino Sicut ex inspexione carte Willelmi venerabilis beate Marie de Tuttesbir prioris eiusdemque loci conventus attendimus de eiusdem prioris et conventus concessione et donatione Robertus de Mara clericus decimas suas de Stanford sub annua solutione unius libre thuris eidem priori et conventui facienda est assecutus Nos vero concessionem illam ratam habentes et gratam prefatas decimas dicto Roberto sicut canonice et rationabiliter est eas adeptus auctoritate pontificali confirmamus salvis tamen in omnibus iure auctoritate et dignitate ecclesie nostre et nostra et successorum nostrorum Dat apud Rammeb per manum W de Wynton viii kalend Iulii pontificatus nostri anno vi Hiis testibus