utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03210250

Charter Number: 03210250
Cartulary Title: Salisbury 1078-1217 Volume 18
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Admission, Institution
Date: 1215
Date Type: Internal, Episcopal

map View Map
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Herbertus dei gratia Saresb episcopus salutem in domino Ad presentationem Roberti de Mande vili militis admisimus Willelmum de Well clericum ad ecclesiam de Witchurch et ipsum in ea personam instituimus Ideoque volumus quod idem Willelmus predictam ecclesiam cum omnibus pertinentiis suis quiete et integre toto tempore vite sue teneat et possideat reddendo inde singulis annis commune ecclesie Saresb sexaginta solidos sterling[orum] in festo sancti Michaelis Quod ut ratum sit et firmum presentium auctoritatis munimine duximus confirmandum salvis tamen in omnibus iure auctoritate et dignitate ecclesie nostre et nostra et successorum nostrorum Dat apud Sunning per manum Willelmi de Winton x kl Februarii pontificatus nostri anno xxi Hiis testibus Hugone cancellario A thesaurario magistro T subdecano Sar archidiacono Berk Magno Ricardo Thoma de Disc magistris canonicis Sar Willelmo de Grimel Marc[iano] de Wilton magistris Willelmo de Camera et Petro de Winton et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter