utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03220269

Charter Number: 03220269
Cartulary Title: Salisbury 1217-1228 Volume 19
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1228
Date Type: Internal, Episcopal

map View Map
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens carta pervenerit Ricardus divina permissione Sar ecclesie minister humilis salutem in domino Noverit universitas vestra nos de assensu W decani et capituli nostri hac carta nostra confirmasse Ricardo Hullok et heredibus suis antiquum tenementum quod ipse et antecessores sui de nobis et predecessoribus nostris tenuerunt apud Hereburghefeld scilicet tres hidas terre cum omnibus pertinentiis suis reddendo inde nobis et successoribus nostris ipse et heredes sui annuatim sexaginta solidos ad duos anni terminos videlicet in Annuntiatione domini triginta solidos et in festo sancti Michaelis triginta solidos pro omni servitio et exactione salvo nobis et successoribus nostris regali servitio quantum pertinet ad unam hidam terre et dimidiam Preterea confirmavimus eidem Ricardo et heredibus suis decem et septem acras nove purpresture in la Here reddendo inde nobis et successoribus nostris ipse et heredes sui annuatim quinque solidos et octo denarios in predictis terminis scilicet in Annuntiatione domini duos solidos et decem denarios et in festo sancti Michaelis duos solidos et decem denarios pro omni servitio et exactione Concessimus etiam sepedicto Ricardo et heredibus suis et omnibus hominibus suis quod sint quieti de omnibus operibus de parco parci de Sonnyng et de consuetudine metendi in autumpno et de sect[a] scotallarum ad nos et successores nostros pertinentium et pro istis operibus predictis idem Ricardus et heredes sui solvent nobis et successoribus nostris annuatim duos solidos in predictis duobus terminis scilicet in Annuntiatione domini duodecim denarios et in festo sancti Michaelis duodecim denarios Concessimus etiam prefato Ricardo et heredibus suis et confirmavimus pro nobis et successoribus nostris quod habeant omnes porcos suos de nutrimento suo quietos de pannagio quamdiu pessona duraverit in bosco de la Here et quod omnes homines sui non dent pannagium nisi quando boscus de la Bere est agistatus Tres tamen homines et successores sui de prefato Ricardo vel heredibus suis tres terras apud Hereburghefeld tenentes quarum Ricardus de Bosco tenet unam terram Bernardus secundam et Stephanus filius Sewali tertiam semper pannagiabunt sicut faciunt tenentes nostri in manerio de Sonnyng Et pro hac predicta concessione et quieta clamantia idem Ricardus dedit nobis pre manibus quadraginta solidos Quare volumus et concedimus pro nobis et successoribus nostris quod predictus Ricardus et heredes sui et homines sui habeant et teneant imperpetuum libere et quiete integre et honorifice omnes predictas terras et liberas consuetudines per predictum servitium sicut predictum est Et ut hec nostra concessio et confirmatio rata et stabilis imperpetuum permaneat huic carte sigillum nostrum una cum sigillo capituli nostri apponi fecimus Hiis testibus magistro E de Derham tunc senescallo magistro Thoma de Eblesburn magistro Rogero de Worth domino Willelmo de Leicestr canonicis Sar Thoma de Erle Waltero le Waleis militibus Roberto de Sidlesham Willelmo de Banhestr Henrico fratre eius Iacobo de Yvedon Ricardo filio Elene Iohanne filio Iohannis Salnpsone tunc serviente de Sunnyng Ricardo de Geldeford clerico et multis aliis Dat per manum Valentini clerici nostri apud Sonnyng pridie kln Aprilis pontificatus nostri anno undecimo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter