utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03220292

Charter Number: 03220292
Cartulary Title: Salisbury 1217-1228 Volume 19
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1222
Date Type: Internal, Episcopal

map View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Ricardus divina permissione Sarr ecclesie minister humilis salutem eternam in domino Noverit universitas vestra nos ad presentacionem dilecti filii Roberti de Mandevill militis contulisse karitatis intuitu dilecto filio magistro Hugoni de Greneford clerico ecclesiam de Wytchirch in puram et perpetuam elemosinam ipsumque in eadem personam instituisse et in eiusdem corporalem possessionem induci fecisse statuentes ut eam cum omnibus pertinenciis suis libertatibus et liberis consuetudinibus possideat in perpetuum reddendo inde singulis annis commune ecclesie nostre Sarr pensionem lx solidorum sterlingorum in festo sancti Michaelis salvo tamen iure nostro et ecclesie nostre et successorum nostrorum quod in eadem ecclesia vendicarnus salvis etiam in omnibus iure auctoritate et dignitate Sarr ecclesie et nostra et successorum nostrorum Dat apud Novas Sarr per manum Iohannis capellani xi kl Marcii pontificatus nostri anno quinto Quod ut firmum permaneat in posterum presens scriptum sigilli nostri munimine roboravimus in testimonium Hiis testibus magistro Willelmo de Merton magistro Helia de Derham Ricardo de Mapoudr Bartholomeo de Kemes et Valentino canonicis Sarr Roberto filio Gaufr[idi] Gileberto persona de Stapelbrug Radulfo de Gosl Hugone Malet Ricardo Pancefot Andrea camerar[io] magistro Rogero de Wyth et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter