utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03220293

Charter Number: 03220293
Cartulary Title: Salisbury 1217-1228 Volume 19
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Ordination
Date: 1222 - 1225
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit R divina miseratione Saresberiensis ecclesie minister humilis salutem in domino Noverit universitas vestra quod cum causa verteretur inter magistrum Hugonem de Greneford personam ecclesie de Witcherch ex una parte et magistrum W de Welles vicarium capelle de Wudeton et Thomam de la Wile clericum personam eiusdem capelle et Adam de Wudeton militem ex altera super decimis de Wudeton ex mandato domini pape Honorii tertii coram viris venerabilibus de Sancto Albano et de Messenden abbatibus et priore Sancti Albani tandem partes pure et sponte in nos compromiserunt in hac forma Cum controversia verteretur inter magistrum W de Welles et magistrum Hugonem de Greneford super decimis de Wudeton que villa est Ade de Wudeton tandem uterque sponte et pure omni remota appellatione subiecit se ordinationi domini episcopi Saresberiensis tam super principali quoad petitorium et quoad possessorium quam super incidentibus ita videlicet quod quicquid idem episcopus ordinabit vel componendo inter ipsos vel diffiniendo uterque ipsorum ratum habebit Et ad hoc se obligaverunt sub pena triginta marcarum ita tamen quod infra festum quod dicitur Advincula sancti Petri die partibus a dicto episcopo prefigendo dictus W litem coram memorato episcopo contestabitur et si per eum steterit quo minus litem contestetur infra dictum tempus penam incurret memoratam similiter dictus H si per eum steterit Habebit etiam idem episcopus potestatem nolentem ordinationem suam observare compellere appellatione remota ad dicte pene solutionem In simili forma super dictis decimis subiecerunt se memorati episcopi ordinationi Adam de Wudeton miles et Thomas de la Wile clericus Et sciendum quod utraque pars renuntiavit impetratis et impetrandis et cuiuslibet fori privilegio In huius rei testimonium omnes supradicti dicte compromissioni sigilla sua apposuerunt et tactis sacrosanctis Evangeliis iuramentum prestiterunt se ordinationem dicti episcopi observaturos Lite igitur coram nobis legittime contestata testibus etiam utrimque productis et eorundem attestationibus quibusdam etiam instrumentis rite publicatis volentes paci partium prospicere et lites inter subditos nostros sicut decet sopire consentiente patrono matricis ecclesie per litteras suas patentes de ratihabitione ordinavimus in hunc modum Videlicet quod prescriptus Hugo et quicumque pro tempore persona fuerit dicte matricis ecclesie de Witchirch a clerico qui decimas capelle de Wudeton habuerit sive fuerit persona sive vicarius annuatim viginti solidos de dicta capella tanquam matricis ecclesie persona recipiet ad quatuor anni terminos scilicet infra octab[as] Natalis domini quinque solidos infra octab[as] Pasche quinque solidos infra octab[as] Nativitatis sancti Iohannis Baptiste quinque solidos infra octab[as] sancti Michaelis quinque solidos Quandocumque autem sive personam sive vicarium dicte capelle decedere vel ab ipsa capella transferri contigerit dictus Adam vel eius heredes clericum idoneum quem voluerint libere et sine contradictione patroni et persone dicte matricis ecclesie episcopo diocesano presentabunt canonice instituendum accepto ab eodem iuramento post institutionem de fidelitate matrici ecclesie observanda et de prescriptis viginti solidis fideliter statutis terminis annuatim matrici ecclesie in posterum exsolvendis salvo preter hoc in omnibus antiquo parochiali iure matricis ecclesie de Witchirch super sepulturis et aliis que ad eandem matricem ecclesiam de iure pertinuisse noscuntur Hanc autem ordinationem nostram fideliter et bona fide observandam dictos W Th et A et eorum successores nos et successores nostri in perpetuum remota appellatione per censuram ecclesiasticam compellemus Et ut omnia supradicta fideliter et firmiter in perpetuum observetur nos presentem ordinationem sigillo nostro confirmavimus
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter