utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03220299

Charter Number: 03220299
Cartulary Title: Salisbury 1217-1228 Volume 19
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1228
Date Type: Internal, Episcopal

map View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Ricardus divina permissione Sar ecclesie minister humilis salutem eternam in domino Scire volumus universos nos intuitu caritatis contulisse dilecto filio magistro Herveo ecclesiam sancti Martini de manerio nostro Sar cum capella de Stratford que ad nostram et successorum nostrorum donationem spectare dinoscuntur et omnes alias ecclesias et capellas constructas et construendas in civitate nostra Sar ipsumque in eisdem auctoritate pontificali personam instituisse et in corporalem possessionem earundem induci fecisse statuentes ut dictus Herveus dictas ecclesias et capellas habeat et possideat toto tempore vite sue libere et quiete pacifice et integre cum omnibus pertinentiis suis et libertatibus et liberis consuetudinibus ad ipsas spectantibus salvis commune ecclesie nostre Sar decimis garbarum et feni Et quia idem Herveus omnia onera ordinaria dictarum ecclesiarum sustinebit et capellarum contulimus ei decimas molendinorum nostrorum predicte civitatis Sar et omnes decimas omnium terrarum que pro curtellis tenentur videlicet omnium terrarum que sunt infra fossata civitatis nostre Sar Ita quidem quod ut omnis inter capitulum Sar et predictum Herveum tollatur contentionis occasio solvet pro omnibus dictarum terrarum decimis annuatim viginti solidos in festo sancti Michaelis supradicte commune Sar qui etiam iurabit fidelitatem decano et capitulo Sar tam de dicta solutione facienda quam de debita diligentia adhibenda quod decime capitulo assignate a parochianis suis eis fideliter persolvantur salvis etiam in omnibus iure auctoritate et dignitate Sar ecclesie et nostra et successorum nostrorum Quod ut perpetue firmitatis robur optineat presens scriptum sigilli nostri munimine roboravimus in testimonium Dat apud Sanctam Brigidam London per manum Valentini clerici nostri septimo kalend Februarii pontificatus nostri anno undecimo Hiis testibus magistro Elia de Derham et magistro Henrico de Bisshopiston magistro Luca Willelmo de Leicest et Thoma de Sancto Martino canonicis Sar Gilberto de Hospitali senescallo Waltero de Purl Stephano et Abel clericis Andrea camerario Alexandro hostiario Thoma coco et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter