utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03220300

Charter Number: 03220300
Cartulary Title: Salisbury 1217-1228 Volume 19
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1220
Date Type: Internal, Episcopal

map View Map
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Ricardus divina miseratione Sarr ecclesie minister humilis eternam in domino salutem Noverit universitas vestra nos unanimi assensu et voluntate capituli nostri tradidisse Ricardo de Horton ad feodum firmam manerium nostrum de Hiweia cum omnibus pertinentiis libertatibus et liberis consuetudinibus ad dictum manerium pertinentibus tenendum sibi et heredibus suis de nobis et successoribus nostris libere integre et quiete ab omni servitio et exactione ad nos vel successores nostros vel ecclesiam Sar pertinente salvo servitio regali aut alio servitio forinseco si quod forte acciderit salvo etiam nobis et successoribus nostris iure advocationis capelle eiusdem ville reddendo inde annuatim nobis et successoribus nostris decem libras legalium sterlingorum ad quatuor terminos anni scilicet ad Pascha quinquaginta solidos ad Nat[ivitatem] sancti Iohannis Baptiste quinquaginta solidos ad festum sancti Michaelis quinquaginta solidos et ad Nat[ale] domini quinquaginta solidos Et ut nostra traditio perpetue firmitatis robur optineat presens scriptum sigilli nostri munimine roboravimus in testimonium Dat apud Sar pridie kal Maii per manum Iohannis cappellani pontificatus nostri anno tertio Hiis testibus Reginaldo de Calne Henrico de Eddint Ricardo Pacevont Philippo de Cotes Willelmo filio Luce Azone de Berton Michaele de Kaning Willelmo de Wauci Rogero de Borton Petro filio Iacobi de Potema Waltero de Worton et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter