utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03220319

Charter Number: 03220319
Cartulary Title: Salisbury 1217-1228 Volume 19
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Ordination
Date: 1228
Date Type: Internal, Episcopal

map View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens carta pervenerit Ricardus dei permissione Saresbir ecclesie minister humilis salutem in domino eternam Pastoralis officii nos admonet sollicitudo eorum paci et tranquillitati propensiori cura prospicere qui et intolerabili corporis incessanter torquentur cruciatu et quasi extra castra proiecti opprobrio subiacent seculari Et quia iuxta euuangelicam veritatem illius leprosi ulcera qui cupiebat de micis que cadebant de mensa divitis saturari canes lingebant nos qui in ovili domini canes sumus vel saltem esse debemus eorum cruciatibus et intolerabilibus passionibus paterno affectu compatientes ne afflictis interius exterior addatur afflictio quasi eorum ulcera lingendo eis remedium adhibere convenit et medelam Nos igitur congregationis ancillarum Cristi leprosarum que in hospitali de Bradel commorantur et ministris earumdem qui ibidem deo devote serviunt honestatem pariter attendentes et paupertatem episcopali auctoritate statuimus ut dicta domus mulierum leprosarum cum capellanis clericis fratribus sororibus et omnibus intra septa predicti hospitalis commorantibus nostre et successorum nostrorum inmediate subiaceant correctioni visitationi ac iurisdictioni ita quod nulli archidiacono officiali vel decano vel eorum ministris teneatur in aliquo respondere Nullus in eadem domo preter episcopum vel eius officialem qui per speciale eius mandatum correctionis gratia ad eandem destinatum visitationis officium exercere presumat vel procurationem vel nomine procurationis aliquid exigere contendat presertim quia dicta congregatio terras victui suo deputatas propriis sumptibus excolit et laboribus et sicut ceteri laici ecclesie parochiali de Bradel decimas integre persolvit tam maiores quam minores et nichil extra septa sua percipit cui annexa sit cura animarum Archidiaconus quoque et eius ministri official[is] decanus et alii in parochiali ecclesia de Bradel prenominata prout iustum est procurationem percipiunt et visitationis officium exequuntur Et propter has et alias causas cum dicta domus mulierum leprosarum de Bradel nichil intra limites ecclesie parochialis de Bradel extra septa sua percipiat cui annexa sit cura animarum ut supradictum est propter quod archidiacono vel eius ministris debeat subiacere predictam domum cum ministris suis sicut supradictum est in perpetuum ab archidiaconi eximimus et absolvimus iurisdictione hanc nostram ordinationem pontificali confirmantes auctoritate Hiis testibus magistro Luca magistro Helya de Derham domino Willelmo de Leicestr canonicis Saresbir Gilberto senescallo Waltero de Purle Stephano de Burtun et Abel clericis et multis aliis Dat apud Sunning per manum Valentini clerici nostri iii idus Aprilis pontificatus nostri anno xi
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter