utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03220397

Charter Number: 03220397
Cartulary Title: Salisbury 1217-1228 Volume 19
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1220
Date Type: Internal, Episcopal

map View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Ricardus dei permissione Sar ecclesie minister humilis salutem in domino Licet omnes quos conversatio religiosa commendat gratiam mereantur et favorem illorum tamen utilitatibus iustum est ut propensius studeamus quos religionis fervor pariter et hospitalitatis gratia in omnes effusa deo et hominibus reddit commendabiles Et nos hec duo in monasterio de Wherewell vigere certissime attendentes divine caritatis intuitu ad augmentum et conservationem hospitalitatis in eodem monasterio concedimus assensu capituli nostri conventui monialium de Wher[ewell] ad quas ius patronatus ecclesie de Colingeburn Comitis pertinet nomine perpetui beneficii duodecim marcas annuatim de dicta ecclesia Colingeburn per manus illius quicumque ad earundem presentationem pro tempore illius ecclesie rector extiterit certis terminis percipiendas videlicet ad Natale tres marcas ad Pascha tres marcas ad festum sancti Iohannis Baptiste tres marcas et ad festum sancti Michaelis proximo sequens tres marcas Hanc autem nostram concessionem episcopali auctoritate confirmantes statuimus quod quicumque pro tempore rector dicte ecclesie extiterit statutis terrninis integre et sine contradictione monialibus vel earum procuratori satisfaciat et in ordine sacerdotali in predicta ecclesia in propria persona deserviat Quod ut ratum permaneat in posterum presenti scripto sigillum nostrum apponi fecimus in testimonium salvis in omnibus iure auctoritate et dignitate Sar ecclesie et nostra Dat apud Ambresbur per manum Iohannis capellani vi kl Martii pontificatus nostri anno tertio Hiis testibus magistris Luca et Willelmo de Merton canonicis Sar Ricardo de Maupodr Valentino et Gilberto clericis Philippo de Faukonberg Simone capellano Rogero de Wher[ewell] clerico et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter