utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03221320

Charter Number: 03221320
Cartulary Title: Salisbury 1217-1228 Volume 19
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1208 - 1220
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
map View Map
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Henricus de Boun comes Hereford salutem Sciatis me intuitu dei et pro salute anime mee et antecessorum et successorum meorum remisisse dedisse et sine aliquo retenemento quietum clamasse de me et heredibus meis perpetuo deo et ecclesie sancte Marie et sancti Aldhelmi de Malm[esbir] et venerabili Waltero abbati et conventui eiusdem loci et successorum suis imperpetuum totum clamium quod dicebam me habere in pastura terre eorundem ab antecessoribus meis iniuste occupata tanquam ius ipsius ecclesie de una scilicet carucata terre inter Kernel et Choellewrd unde placitum fuit inter dominum Robertum abbatem de Malm[esbir] et Milonem de Morleg et finalis concordia facta per finem duelli in curia domini regis Iohannis Ita videlicet quod nec ego vel heredes mei vel aliquis ex parte nostra aliquid iuris in predicta terra vel pastura vel pertinentiis suis casu aliquo vel causa aliqua de cetero calumpniari vel vendicare poterimus set gaudeat de cetero imperpetuum dicta ecclesia iure suo eidem restituto et presenti carta mea confirmato bene et in pace libere et quiete integre et plenarie de terra videlicet et pastura sua predicta illam excolendo vel de ea pro voluntate sua libere disponendo soluta et quieta de me et heredibus meis ab omni vexatione et vendicatione Et ut hec remissio et quieta clamatio robur securitatis fidelitatis et perpetuitatis optineat hanc cartam dictis abbati et conventui confeci et sigillo meo corroboravi Hiis testibus domino Ricardo episcopo Sar dominis Henrico et Waltero de Glouc[estr] et Cyrencestrie abbatibus et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter