utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03230023

Charter Number: 03230023
Cartulary Title: York 1154-1181 Volume 20
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1154 - 1164
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Rogerus Dei gratia Eboracensis archiepiscopus omnibus sancte ecclesie filiis salutem Notum fieri volumus universitati vestre nos ratas habere et presentis carte testimonio confirmasse omnes iustas donationes quas Rogerus de Molb fecit ecclesie sancte Marie de Fontibus in terris et aquis et nemoribus et pascuis et pratis et ceteris aisiamentis sicut in cartis ipsius Rogerii cernitur confirmatum prohibentes auctoritate beati Petri et nostra ne quis ausu temerario antedictas donationes presumat solvere vel aliquibus iniustis modis perturbare Si quis vero hanc nostre confirmationis paginam sciens contra earn venire temptaverit districte sententie severitate se noverit puniendum Huius confirmationis testes sunt Iohannes filius Letoldi canonicus Ebor Willelmus capellanus Rogerus Hurel Petrus de Carcassona Radulfus de Sancto Georgio clerici domini archiepiscopi Turstinus dapifer domini archiepiscopi
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter