utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03230031

Charter Number: 03230031
Cartulary Title: York 1154-1181 Volume 20
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grief
Date: 1173
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
R[ogerus] Dei gratia Eboracensis archiepiscopus apostolice sedis legatus omnibus ad quos littere iste pervenerint salutem Necessitate amministrationis qua fungimur tenemur omnium quieti providere et eorum maxime quibus speciali ratione obligati sumus Ea propter tacti dolore intrinsecus occasione litis quam dilecti filii nostri abbas et monachi de Fontibus super Warsala nobis movebant quoniam tam ecclesie nostre quam predicti monasterii quies inde plurimum turbabatur tandem post multas vexationes mediantibus viris religiosis et discretis hoc modo ad finem pacificam pervenimus Concesserunt nobis predicti abbas et monachi quod nos predictam Wardsalam pacifice possideamus quoad vixerimus salvo monachorum iure quod habent in eadem grangia post decessum nostrum Hoc autem concesserunt nobis pro auxilio et concilio et gratia nostra et ut eos tanquam speciales filios nostros manu teneamus in omnibus negotiis suis Nos vero vice versa intuitu pietatis et pro bono pacis eis concessimus ut omnes controversie quas adversus predictos monachos movebamus sopiantur Hec autem facta sunt teste et consentiente capitulo Eboracen scilicet Roberto decano et Willelmo cant[ore] et Iohanne archidiacono Ierem archidiacono Hamone canonico Gerold Toma filio Paul[ini] Nichol[ao] magistro Manardo Roberto filio Willelmi Silvano abbate Ryevall R[ogero] abbate Begland Alex[andro] abbate de Kyrkestal Philippo abbate de Melsan Gilberto abbate de Sallaia Em monacho de Rievall Clem[ente] abbate sancte Marie Galfrido priore eiusdem ecclesie Godefr[ido] Herb[erto] Rad[ulfo] spirit
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter