utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03230055

Charter Number: 03230055
Cartulary Title: York 1154-1181 Volume 20
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1164 - 1171
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
R[ogerus] Dei gratia Eboracensis archiepiscopus apostolice sedis legatus omnibus has litteras visuris vel audituris salutem Noverit universitas vestra nos ad presentationem Philippi prioris et conventus Sancte Trinitatis Ebor[aci] dedisse et concessisse et hac presenti carta confirmasse dilecto filio nostro Paulino de Ledes vicariam ecclesie sancti Petri de Ledes in perpetuam elemosinam cum omnibus pertinentiis suis habendam et tenendam ita libere et quiete sicut aliquis predecessorum suorum earn melius et liberius tenuisse dinoscitur Volumus autem ut quod predicto Paulino intuitu prudentie et honestatis eius fecimus temporibus nostris et successorum nostrorum illibatum conservetur Hiis testibus G preposito Beverlaci Radulfo thesaurario Ebor Iohanne archidiacono de Notingham Radulfo archidiacono de Cliveland Radulfo capellano magistro Roberto filio Stephani magistro Angoto Gaufrido et Adam clericis et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter