utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03230064

Charter Number: 03230064
Cartulary Title: York 1154-1181 Volume 20
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1164 - 1181
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Rogerus Dei gratia Eboracensis archiepiscopus apostolice sedis legatus omnibus sancte matris ecclesie filiis salutem in Domino Que sancte ecclesie donatione fidelium iuste noscuntur esse collata episcopali debent auctoritate confirmari ne pravorum hominum malignitate impune possit auferri Hinc est quod nos attendentes paupertatem et religionem domus sancti Osuualdi de Nostl divine caritatis intuitu et in remissionem peccatorum nostrorum et pro animabus predecessorum nostrorum et eorum qui nobis succedunt concessimus et hac presenti carta confirmavimus ecclesie sancti Osuualdi de Nostle et dilectis filiis nostris canonicis regularibus ibidem divinis officiis mancipatis ad sustentationem suam et hospitatem augmentandam ecclesias de Federstan de Felekirke de Bateleia de Warnefelde libere et quiete cum omnibus pertinentiis suis in puram et perpetuam elemosinam possidendas ita ut liceat eis fructus et omnes obventiones et possessiones earundem ecclesiarum cum vacaverint in proprios usus convertere salvis tamen episcopalibus consuetudinibus et Eboracensis ecclesie dignitate Si quis vero quod absit contra hanc nostre concessionis et confirmationis paginam venire presumpserit nisi digne resipiscat maledictionem beati Petri et nostram se noverit incursurum Hiis testibus []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter