utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03230065

Charter Number: 03230065
Cartulary Title: York 1154-1181 Volume 20
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1164 - 1181
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Rogerus Dei gratia Eboracensis archiepiscopus apostolice sedis legatus omnibus sancte matris ecclesie filiis salutem Noverit universitas vestra Fulconem capellanum resignasse in manu nostra ecclesiam de Tikehil quam tenuit de priore et conventu sancti Osuualdi de Nostle et nos sine contradictione recepisse Nicholaum clericum ad eandem ecclesiam ad presentationem A prioris de sancto Osuualdo reddendo annuatim ecclesie sancti Osuualdi et canonicis eiusdem loci quatuor marcas argenti nomine pensionis et eorum hospicia Post mortem vero predicti Nicholai concessimus caritatis intuitu et presenti carta nostra confirmamus predictam ecclesiam de Tikehil cum omnibus pertinentiis suis predictis canonicis ut teneant illam sine impedimento secundum quod continetur in privilegio a summo pontifice Alexandro eis indulto Hiis testibus []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter