utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03230071

Charter Number: 03230071
Cartulary Title: York 1154-1181 Volume 20
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1154 - 1164
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
R[ogerus] Dei gratia Ebor[acensis] archiepiscopus omnibus fidelibus salutem et pontificalem benedictionem Quoniarn nostrum est virorum religiosorum paci attentius providere et veritati in omnibus testimonium perhibere conventionem factam coram H[enrico] de Laceio et multis aliis inter dominum Bertramum priorem et monachos de Pontefr[acto] et Bemardum de Silkest[ona] de villa de Doddewrde et in presentia nostra utrimque concessarn et attestatam secundum cyrographum scriptum inter eos nos earn ratam habemus attestamur et confirmamus scilicet quod predictus Bernardus predictam villam de predictis monachis tenebit ad firmam et ad terminum videlicet quanto tempore vixerit Si vero vitam suam mutare voluerit vel eum mori contigerit predicta villa predictis monachis remanebit soluta libera et quieta sine omni retenemento ita quod nullus heredum predicti Bernardi aliquid iuris in ea reclamare possit Hiis testibus Henr[ico] de Laceio Ioh[anne] archidiacono Henrico filio Suani Willelmo capellano
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter