utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03230080

Charter Number: 03230080
Cartulary Title: York 1154-1181 Volume 20
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1164 - 1170
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Rogerus Dei gratia Eborac[ensis] archiepiscopus apostolice sedis legatus dilectis filiis Roberto decano et capitulo Eborac[ensi] archidiaconis decanis et universo clero per Eborac provinciam constituto salutem Ad episcopalem spectat sollicitudinem religiosorum paci providere et ne iniustis vexationibus fatigentur omnimodam diligentiam adhibere Inde est quod nos domini nostri regis precibus et assensui inclinati donationem de Cotu[m] a venerabili fratre nostro Hugone Dunelm[ensi] episcopo mona[]sterio sancte Marie Rievallis rationabiliter factam confirmamus sicut in eiusdem episcopi carta continetur prohibentes ut nullus eis iniuriam vel molestiam faciat vel predictam possessionem perturbare vel auferre aliquibusa iniustis modis presumat His testibus Gregorio priore de Bridlint[ona] Iohanne archidiacono Eborac ecclesie Willelmo capellano magistro Main[ardo] canonicis Eborac Osberto Arundel canonico Beverlaci Radulfo capellano Laurentio canonico Suelle Waltero de Ruddebi decano Roberto clerico de Lihum
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter