utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03230091

Charter Number: 03230091
Cartulary Title: York 1154-1181 Volume 20
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1154 - 1164
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
R[ogerus] Dei gratia Ebor[acensis] archiepiscopus universis sancte ecclesie filiis salutem Ad pontificalis officii dignitatem pertinet ea que ecclesiis a fidelibus iuste collata fuisse noscuntur vel infuturum Deo auctore conferentur auctoritate sua confirmare et ut in perpetuum stabilia perseverent scripti sui munimine roborare inde est quod nos omnes possessiones quas ecclesia de Saleya donatione Willelmi de Perci et Henrici de Laci vel aliorum fidelium iuste adepta est vel in futurum iustis modis poterit adipisci nec non et terram quam tenent de abbatia de Salabi sicut carta capituli de Salab[i] testatur eidem ecclesie confirmamus et in perpetuum inconcussas conservari precipimus quas propriis duximus exprimandas vocabulis De Willelmo de Perci villam de Sallai ubi abbatia fundata est et omnia ad ipsam villam pertinentia ville etiam istas Dudelant Crocum Elwinthorp de Normanno filio Uctredi i carucatam terre in Rimington de Roberto filio Fulc[onis] dapiferi Willelmi de Perci ii bovatas terre in Ylleclei de Henrico de Laci saltus qui iacent contra abbatiam de abbatia de Selebi villam de Staintuna cum omnibus ad omnia supradicta pertinentibus in terris in aquis et silvis et planis et pascuis et pratis cum omni libertate et absque omni seculari exaccione sicut carte Willelmi et aliorum supradictorum testantur Si quis autem hanc nostre confirmationis paginam sciens contra eam temere venire temptaverit indignationem Dei omnipotentis et beatorum apostolorum Petri et Pauli se noverit incursurum Cunctis autem eidem loco sua iura servantibus sit pax Domini nostri Iesu Cristi quatinus et hic factum bone actionis percipiant et apud districtum iudicem premia eteme pacis inveniant Huius nostre confirmationis testes sunt Ioh[annes] et Iordanus canonici Ebor Will[elmus] capellanus Ieremias Rogerus Hurel Petrus de Carchason Nic[holaus] arch[idiaconus] et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter