utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03230092

Charter Number: 03230092
Cartulary Title: York 1154-1181 Volume 20
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Settlement
Date: 1164 - 1177
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
R[ogerus] Dei gratia Eborac[ensis] archiepiscopus apostolice sedis legatus omnibus sancte ecclesie filiis salutem Notum fieri volumus universitati vestre nos operam dedisse ut questio que movebatur Walt[er]o clerico de Adelingfleoth filio videlicet Willelmi a dilecto filio nostro G[ileberto] abbate de Seleby et monachis eiusdem monasterii super decimationibus et obventionibus tam de vivis quam de mortuis totius Rednesse et totius Wytegifth et totius Usefteoth et totius Eschetofth et de undecim bovatis terre in Fulcwardby et de xiii bovatis in Haldaneby per nos sedaretur et fine debito terminaretur Composuimus autem inter ipsos hoc modo videlicet quod predictus Walterus toto tempore vite sue omnes decimationes et obventiones illas de quibus questio ei a domino abbate et monachis movebatur de ipsis tenebit et inconcusse possidebit reddendo abbati et monachis Seleb annuatim xl solidos unam scilicet marcam in festo sancti Martini et unam marcam in Natale Domini et unam marcam in Pentecost[e] Ipse quoque Walterus iuravit quod fidelis existet abbati et monachis de Selebya et quod super hoc beneficio sibi ab eisdem collato nullum detrimentum seu impedimentum per se vel per subpositam personam iam dicto abbati et monasterio eveniet quominus predicte decimationes et obventiones omnes de vivis et mortuis post decessum suum ad ecclesiam de Sneyth cuius iuris esse noscuntur libere et quiete redeant et sic ad usus monachorum Ut autem hec compositio rata stabilisque permaneat nos paci utrorumque providentes ipsam manere concessimus sicut in carta abbatis et monachorum continetur et auctoritatem nostram interponentes sigilli nostri munimine eandem roboravimus Testibus hiis Gaufr[ido] Ioh[ann]e archidiaconis Ebor[acensibus] magistro Mainardo Willelmo capellano canonicis Ebor[acensibus] Rad[ulfo] canonico sancti Oswaldi Gloecest Petro de Carcassona magistro Ansgoto Nich[ola]o filio Hug[onis] Gaufr[ido] clerico archiepiscopi Waltero clerico abbatis de Seleby Iordano de Walt[er]villa
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter