utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03230098

Charter Number: 03230098
Cartulary Title: York 1154-1181 Volume 20
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1164 - 1181
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
R[ogerus] Dei gratia Ebor[acensis] archiepiscopus apostolice sedis legatus universis sancte ecclesie filiis salutem Ad officium nostrum pertinere dinoscitur universorum utilitates pia sollicitudine procurare maxime autem eorum qui a seculo conversi divinis assidue mancipantur obsequiis Eapropter dilectorum filiorum nostrorum prioris et canonicorum de Thurg[artona] precibus inclinati inspectis cartis advocatorum suorum concedimus et presenti carta confirmamus iam dictis priori et canonicis in perpetuam elemosinam ecclesiam de Sutton ecclesiam de Graneby ecclesiam de Cotes ecclesiam de Titheby ecclesiam de Outhorp ecclesiam de Hoveringham ecclesiam de Hokesword ecclesiam de Keword cum omnibus earum pertinentiis et cum omnibus aliis beneficiis que in presentiarum iuste possident vel in futurum rationabilibus modis adipisci potuerint et iamdictam ecclesiam de Thurg[artona] in quo Deo servire noscuntur liberam et quietam ab omnibus episcopalibus et sinodalibus et consuetudinibus esse concedimus inperpetuum Hiis testibus Aschetino priore de Novo Loco []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter